Maturità, via alla seconda prova

Maturità, via alla seconda prova

Per il Liceo classico e’ stato selezionato un brano tratto dalle “Lettere a Lucilio”, nella fattispecie l’epistola 74 che verte sulla felicità umana.

Al liceo scientifico: una prova in tre parti.
Le prime due parti prevedono lo svolgimento di due funzioni, la terza è un questionario su tutto il programma di studi svolto quest’anno.

Gli istituti tecnici e professionali sono alle prese con prove che, oltre ad essere caratterizzanti per i propri indirizzi di studio, sono incentrate sulle attività pratiche e laboratoriali.

Ecco la traccia integrale dell’epistola 74 dalle “Lettere a Lucilio” di Seneca:

Quicumque beatus esse constituet, unum esse bonum putet quod honestum est; nam si ullum aliud existimat, primum male de providentia iudicat, quia multa incommoda iustis viris accidunt, et quia quidquid nobis dedit breve est et exiguum si compares mundi totius aevo. Ex hac deploratione nascitur ut ingrati divinorum interpretes simus: querimur quod non semper, quod et pauca nobis et incerta et abitura contingant. Inde est quod nec vivere nec mori volumus: vitae nos odium tenet, timor mortis. Natat omne consilium nec implere nos ulla felicitas potest. Causa autem est quod non pervenimus ad illud bonum immensum et insuperabile ubi necesse est resistat voluntas nostra quia ultra summum non est locus. Quaeris quare virtus nullo egeat? Praesentibus gaudet, non concupiscit absentia; nihil non illi magnum est quod satis. Ab hoc discede iudicio: non pietas constabit, non fides, multa enim utramque praestare cupienti patienda sunt ex iis quae mala vocantur, multa impendenda ex iis quibu s indulgemus tamquam bonis. Perit fortitudo, quae periculum facere debet sui; perit magnanimitas, quae non potest eminere nisi omnia velut minuta contempsit quae pro maximis vulgus optat; perit gratia et relatio gratiae si timemus laborem, si quicquam pretiosius fide novimus, si non optima spectamus.

Condividi questo post